Talált 8616 Eredmények: Pó
et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 14)
postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ (Liber Ieremiae 31, 19)
statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas (Liber Ieremiae 31, 21)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)
hæc dicit Dominus si mensurari potuerint cæli sursum et investigari fundamenta terræ deorsum et ego abiciam universum semen Israël propter omnia quæ fecerunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 37)
ecce dies veniunt dicit Dominus et ædificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli (Liber Ieremiae 31, 38)
et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum (Liber Ieremiae 31, 40)
et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)
et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus (Liber Ieremiae 32, 11)
et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris (Liber Ieremiae 32, 12)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis (Liber Ieremiae 32, 14)
hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc possidebuntur domus et agri et vineæ in terra ista (Liber Ieremiae 32, 15)