Mosaico decorativo

Talált 8616 Eredmények: Pó

  • et quiescere faciam de urbibus Juda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ in desolatione enim erit terra (Liber Ieremiae 7, 34)

  • in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Juda et ossa principum ejus et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis (Liber Ieremiae 8, 1)

  • et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam cæli quæ dilexerunt et quibus servierunt et post quæ ambulaverunt et quæ quæsierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terræ erunt (Liber Ieremiae 8, 2)

  • quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti (Liber Ieremiae 8, 5)

  • milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)

  • et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax (Liber Ieremiae 8, 11)

  • confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 8, 12)

  • quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino (Liber Ieremiae 8, 14)

  • ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex ejus non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (Liber Ieremiae 8, 19)

  • super contritionem filiæ populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me (Liber Ieremiae 8, 21)

  • numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei (Liber Ieremiae 8, 22)

  • quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiæ populi mei (Liber Ieremiae 9, 1)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina