Talált 8616 Eredmények: Pó
et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et hæc erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam (Liber Isaiae 35, 8)
aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me (Liber Isaiae 36, 5)
quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)
et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te præbere ascensores eorum (Liber Isaiae 36, 8)
et dixit Eliachim et Sobna et Joæ ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum (Liber Isaiae 36, 11)
et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)
hæc dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos (Liber Isaiae 36, 14)
et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei (Liber Isaiae 36, 21)
ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari (Liber Isaiae 37, 11)
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem (Liber Isaiae 37, 22)
cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti (Liber Isaiae 37, 29)
tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quæ sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum (Liber Isaiae 37, 30)