Talált 8616 Eredmények: Pó
et nunc faciam tibi quæ scripsisti sed occurre Ptolomaidæ ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
et jussit expoliari Jonathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum (Liber I Maccabaeorum 10, 62)
et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus (Liber I Maccabaeorum 10, 65)
et constituit Demetrius Apollonium qui præerat Cœlesyriæ et congregavit exercitum magnum et accessit ad Jamniam et misit ad Jonathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)
dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus (Liber I Maccabaeorum 10, 70)
interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua (Liber I Maccabaeorum 10, 72)
et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi (Liber I Maccabaeorum 10, 73)
ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam (Liber I Maccabaeorum 10, 75)
et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum (Liber I Maccabaeorum 10, 77)
et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte (Liber I Maccabaeorum 10, 79)
et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 10, 80)