Talált 8616 Eredmények: Pó
nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi (Liber Iob 32, 14)
extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia (Liber Iob 32, 15)
quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra (Liber Iob 32, 16)
respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam (Liber Iob 32, 17)
loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo (Liber Iob 32, 20)
nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus (Liber Iob 32, 22)
spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me (Liber Iob 33, 4)
si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste (Liber Iob 33, 5)
posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas (Liber Iob 33, 11)
hoc est ergo in quo non es justificatus respondebo tibi quia major sit Deus homine (Liber Iob 33, 12)
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi (Liber Iob 33, 13)
per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo (Liber Iob 33, 15)