Mosaico decorativo

Talált 8616 Eredmények: Pó

  • si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam (Liber Esther 5, 8)

  • et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset (Liber Esther 5, 11)

  • et post hæc ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum (Liber Esther 5, 12)

  • responderuntque ei Zares uxor ejus et ceteri amici jube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege lætus ad convivium placuit ei consilium et jussit excelsam parari crucem (Liber Esther 5, 14)

  • noctem illam rex duxit insomnem jussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo præsente legerentur (Liber Esther 6, 1)

  • responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur (Liber Esther 6, 5)

  • respondit homo quem rex honorare cupit (Liber Esther 6, 7)

  • debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum (Liber Esther 6, 8)

  • tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo præcedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare (Liber Esther 6, 11)

  • narravitque Zares uxori suæ et amicis omnia quæ evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor ejus si de semine Judæorum est Mardocheus ante quem cadere cœpisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu ejus (Liber Esther 6, 13)

  • dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quæ est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis (Liber Esther 7, 2)

  • ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina