Talált 8616 Eredmények: Pó
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam (Liber Thobis 5, 14)
cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu (Liber Thobis 5, 16)
et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum (Liber Thobis 5, 19)
respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)
tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suæ et ambulaverunt ambo simul (Liber Thobis 5, 22)
credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quæ circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos (Liber Thobis 5, 27)
tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor ejus et fel ejus et jecur repone tibi sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter (Liber Thobis 6, 5)
respondensque dixit ei cordis ejus particulam si super carbones ponas fumus ejus extricat omne dæmonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos (Liber Thobis 6, 8)
respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium præter eam (Liber Thobis 6, 11)
tibi debetur omnis substantia ejus et oportet te eam accipere coniugem (Liber Thobis 6, 12)
tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit (Liber Thobis 6, 14)
timeo ergo ne forte mihi hæc eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum (Liber Thobis 6, 15)