Talált 8616 Eredmények: Pó
si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis præstiterit bona (Liber Iosue 24, 20)
dixitque populus ad Josue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus (Liber Iosue 24, 21)
et Josue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes (Liber Iosue 24, 22)
dixitque populus ad Josue Domino Deo nostro serviemus obœdientes præceptis ejus (Liber Iosue 24, 24)
percussit igitur Josue in die illo fœdus et proposuit populo præcepta atque judicia in Sychem (Liber Iosue 24, 25)
scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini (Liber Iosue 24, 26)
et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quæ locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro (Liber Iosue 24, 27)
dimisitque populum singulos in possessionem suam (Liber Iosue 24, 28)
et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini centum decem annorum (Liber Iosue 24, 29)
sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare quæ sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas (Liber Iosue 24, 30)
servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue et qui noverant omnia opera Domini quæ fecerat in Israël (Liber Iosue 24, 31)
ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24, 32)