Talált 8616 Eredmények: Pó
disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus (Liber Deuteronomii 28, 64)
temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia (Liber Deuteronomii 29, 3)
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quæ possint audire usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 29, 4)
et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse (Liber Deuteronomii 29, 8)
vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et majores natu atque doctores omnis populus Israël (Liber Deuteronomii 29, 10)
liberi et uxores vestræ et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum cæsoribus et his qui conportant aquas (Liber Deuteronomii 29, 11)
ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 29, 13)
et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 29, 25)
cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus pænitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 30, 1)
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit (Liber Deuteronomii 30, 3)
et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi majoris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui (Liber Deuteronomii 30, 5)
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere (Liber Deuteronomii 30, 6)