Talált 8616 Eredmények: Pó
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis (Liber Numeri 31, 24)
ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum (Liber Numeri 31, 50)
pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus (Liber Numeri 31, 52)
precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Jordanem (Liber Numeri 32, 5)
quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis (Liber Numeri 32, 6)
si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra terram quam sub juramento pollicitus sum Abraham Isaac et Jacob et noluerunt sequi me (Liber Numeri 32, 11)
qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium (Liber Numeri 32, 15)
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prœlium ante filios Israël donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias (Liber Numeri 32, 17)
non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israël hereditatem suam (Liber Numeri 32, 18)
nec quicquam quæremus trans Jordanem quia jam habemus possessionem nostram in orientali ejus plaga (Liber Numeri 32, 19)
ædificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac jumentis et quod polliciti estis implete (Liber Numeri 32, 24)
si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem (Liber Numeri 32, 29)