Talált 358 Eredmények: Oro
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)
quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis (Canticum Canticorum 7, 1)
soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostræ in die quando adloquenda est (Canticum Canticorum 8, 8)
coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (Liber Sapientiae 2, 8)
filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur (Liber Sapientiae 3, 16)
cum præsens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens (Liber Sapientiae 4, 2)
timor Domini gloria et gloriatio et lætitia et corona exultationis (Liber Ecclesiasticus 1, 11)
corona sapientiæ timor Domini repollens pacem et salutis fructum (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
stolam gloriæ indues eam et coronam gratulationis superpones tibi (Liber Ecclesiasticus 6, 32)
corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei (Liber Ecclesiasticus 25, 8)
ut læteris propter illos et ornamentum gratiæ accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis (Liber Ecclesiasticus 32, 3)
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio (Liber Ecclesiasticus 40, 4)