Talált 1192 Eredmények: Ope
et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerant ante eum (Liber I Regum 16, 33)
quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia (Liber I Regum 19, 13)
locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est (Liber I Regum 21, 2)
itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam jejunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite (Liber I Regum 21, 27)
reliqua autem verborum Josaphat et opera ejus quæ gessit et prœlia nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber I Regum 22, 46)
reliqua autem verborum Ohoziæ quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 1, 18)
et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus (Liber II Regum 3, 19)
stravitque asinam et præcepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod præcipio tibi (Liber II Regum 4, 24)
et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui præerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini (Liber II Regum 12, 11)
fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus operatus est (Liber II Regum 15, 34)
et operuerunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam (Liber II Regum 17, 9)
sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)