Talált 754 Eredmények: Omnis
venit autem et Sadoc et universi Levitæ cum eo portantes arcam fœderis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate (Liber II Samuelis 15, 24)
porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans (Liber II Samuelis 15, 30)
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant (Liber II Samuelis 16, 6)
Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (Liber II Samuelis 16, 15)
responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)
et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum (Liber II Samuelis 17, 2)
et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quæris et omnis populus erit in pace (Liber II Samuelis 17, 3)
et fortissimus quoque cujus cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt (Liber II Samuelis 17, 10)
quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israël civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea (Liber II Samuelis 17, 13)
dixitque Absalom et omnis vir Israël melius consilium Husai Arachitæ consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum (Liber II Samuelis 17, 14)
nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est (Liber II Samuelis 17, 16)