Talált 597 Eredmények: Nomen
tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo (Liber I Maccabaeorum 7, 37)
et audivit Judas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus (Liber I Maccabaeorum 8, 1)
cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quæ erant proxima et quæ longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos (Liber I Maccabaeorum 8, 12)
civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ (Liber I Maccabaeorum 14, 10)
adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin (Liber II Maccabaeorum 12, 13)
memoria justi cum laudibus et nomen impiorum putrescet (Liber Proverbiorum 10, 7)
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit justus et exaltabitur (Liber Proverbiorum 18, 10)
melius est nomen bonum quam divitiæ multæ super argentum et aurum gratia bona (Liber Proverbiorum 22, 1)
quis ascendit in cælum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terræ quod nomen ejus et quod nomen filii ejus si nosti (Liber Proverbiorum 30, 4)
ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et pejerem nomen Dei mei (Liber Proverbiorum 30, 9)
frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen ejus (Liber Ecclesiastes 6, 4)
qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere (Liber Ecclesiastes 6, 10)