Talált 12904 Eredmények: No
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Nœ vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Jafeth (Liber Genesis 5, 31)
dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in æternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum (Liber Genesis 6, 3)
Nœ vero invenit gratiam coram Domino (Liber Genesis 6, 8)
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam (Liber Genesis 7, 2)
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7, 4)
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram (Liber Genesis 7, 6)
anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt (Liber Genesis 7, 11)
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Genesis 7, 12)
quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus reversa est ad eum in arcam aquæ enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam (Liber Genesis 8, 9)
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quæ non est reversa ultra ad eum (Liber Genesis 8, 12)
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ (Liber Genesis 8, 13)
ædificavit autem Nœ altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare (Liber Genesis 8, 20)