Talált 1395 Eredmények: Negotiatum Regem David:
festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Baurim et descendit cum viris Juda in occursum regis David (Liber II Samuelis 19, 16)
cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii ejus ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Jordanem ante regem (Liber II Samuelis 19, 17)
et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël (Liber II Samuelis 19, 22)
insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi (Liber II Samuelis 19, 27)
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem (Liber II Samuelis 19, 28)
Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Jordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum (Liber II Samuelis 19, 31)
et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitæ meæ ut ascendam cum rege Hierusalem (Liber II Samuelis 19, 34)
transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël (Liber II Samuelis 19, 40)
itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo (Liber II Samuelis 19, 41)
et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël (Liber II Samuelis 19, 43)
accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir jemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israël (Liber II Samuelis 20, 1)
et separatus est omnis Israël a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Juda adheserunt regi suo a Jordane usque Hierusalem (Liber II Samuelis 20, 2)