Talált 66 Eredmények: Mundi
lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse (Liber Isaiae 1, 16)
mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio justiorem se (Prophetia Habacuc 1, 13)
stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes sæculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus (Prophetia Habacuc 3, 6)
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)
erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista (Evangelium secundum Lucam 11, 50)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
altera die videt Johannes Jesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)