Talált 504 Eredmények: Moses Sacerdos
juxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque juxta officium et onera sua sicut præceperat ei Dominus (Liber Numeri 4, 49)
offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino (Liber Numeri 5, 16)
scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit (Liber Numeri 5, 23)
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)
maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt (Liber Numeri 5, 30)
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput ejus in die illo (Liber Numeri 6, 11)
quæ offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum (Liber Numeri 6, 16)
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa ejus (Liber Numeri 7, 1)
itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis (Liber Numeri 7, 6)
cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei (Liber Numeri 7, 89)
feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 8, 20)
præcepitque Moses filiis Israël ut facerent phase (Liber Numeri 9, 4)