Talált 1477 Eredmények: Mea
manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est cælos ego vocabo eos et stabunt simul (Liber Isaiae 48, 13)
utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et justitia tua sicut gurgites maris (Liber Isaiae 48, 18)
et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli ejus non interisset et non fuisset adtritum nomen ejus a facie mea (Liber Isaiae 48, 19)
et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo judicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo (Liber Isaiae 49, 4)
et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Jacob ad eum et Israël non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea (Liber Isaiae 49, 5)
et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et feces Israël convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terræ (Liber Isaiae 49, 6)
hæc dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt (Liber Isaiae 49, 22)
quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)
corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus (Liber Isaiae 50, 6)
Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar (Liber Isaiae 50, 7)
ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis (Liber Isaiae 50, 11)
adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et judicium meum in lucem populorum requiescet (Liber Isaiae 51, 4)