Talált 3552 Eredmények: Man
et extendens manum tetigit eum Jesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra ejus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)
et tetigit manum ejus et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 15)
et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
hæc illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
et cum ejecta esset turba intravit et tenuit manum ejus et surrexit puella (Evangelium secundum Matthaeum 9, 25)
et transeunte inde Jesu secuti sunt eum duo cæci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)
cui autem similem æstimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coæqualibus (Evangelium secundum Matthaeum 11, 16)
venit enim Johannes neque manducans neque bibens et dicunt dæmonium habet (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)
venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et justificata est sapientia a filiis suis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
et tu Capharnaum numquid usque in cælum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te forte mansissent usque in hunc diem (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
in illo tempore abiit Jesus sabbato per sata discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas et manducare (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)