Talált 3552 Eredmények: Man
Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. (Prophetia Danielis 5, 7)
sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)
Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc, quod exaratum est. (Prophetia Danielis 5, 24)
Hæc est autem scriptura, quæ digesta est MANE, THECEL, PHARES. (Prophetia Danielis 5, 25)
Et hæc est interpretatio sermonis. MANE numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. (Prophetia Danielis 5, 26)
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)
vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)
Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. (Prophetia Danielis 8, 7)
Et dixit ei Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium. (Prophetia Danielis 8, 14)
secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)
Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. (Prophetia Danielis 8, 26)
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. (Prophetia Danielis 9, 4)