Talált 302 Eredmények: Malum Tragoedia Poenitentia
tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris (Liber Psalmorum 50, 6)
tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum (Liber Psalmorum 55, 6)
qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos (Liber Psalmorum 96, 10)
et fecerunt sibi præputia et recesserunt a testamento sancto et juncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum (Liber I Maccabaeorum 1, 16)
et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israël (Liber I Maccabaeorum 1, 38)
et locutus est cum eis verba pacifica et juravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris (Liber I Maccabaeorum 7, 15)
et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum (Liber I Maccabaeorum 14, 14)
Jason vero non parcebat in cæde civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum (Liber II Maccabaeorum 5, 6)
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem (Liber Proverbiorum 1, 16)
ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam (Liber Proverbiorum 3, 29)
pravo corde machinatur malum et in omni tempore jurgia seminat (Liber Proverbiorum 6, 14)
cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum (Liber Proverbiorum 6, 18)