Talált 905 Eredmények: Lie
misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum (Liber II Samuelis 14, 2)
itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex (Liber II Samuelis 14, 4)
et ait ad eam rex quid causæ habes quæ respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus (Liber II Samuelis 14, 5)
et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego jubebo pro te (Liber II Samuelis 14, 8)
dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus ejus sit innocens (Liber II Samuelis 14, 9)
dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere (Liber II Samuelis 14, 12)
dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat ejectum suum (Liber II Samuelis 14, 13)
et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex (Liber II Samuelis 14, 18)
et ait rex numquid manus Joab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animæ tuæ domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex servus enim tuus Joab ipse præcepit mihi et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc (Liber II Samuelis 14, 19)
egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum (Liber II Samuelis 15, 16)
tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit (Liber II Samuelis 17, 19)
cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Jonathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quærebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem (Liber II Samuelis 17, 20)