Mosaico decorativo

Talált 2001 Eredmények: Lia

  • tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël adlocutusque est eos (Liber Iudith 4, 11)

  • tunc Holofernis præcepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israël (Liber Iudith 6, 7)

  • porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • Holofernis autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam (Liber Iudith 7, 1)

  • erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis (Liber Iudith 7, 2)

  • cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie (Liber Iudith 7, 11)

  • et factum est cum audisset hæc Judith vidua quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiæ filii Enam filii Nathaniæ filii Salathihel filii Symeon filii Ruben (Liber Iudith 8, 1)

  • instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit æstus super caput ejus et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis (Liber Iudith 8, 3)

  • erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas (Liber Iudith 8, 7)

  • et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi (Liber Iudith 8, 16)

  • expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster (Liber Iudith 8, 20)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina