Talált 2001 Eredmények: Lia
et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem (Liber I Maccabaeorum 10, 54)
et exiit Ptolomeus de Ægypto ipse et Cleopatra filia ejus et venit Ptolomaidæ anno centesimo sexagesimo secundo (Liber I Maccabaeorum 10, 57)
et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
et jussit expoliari Jonathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum (Liber I Maccabaeorum 10, 62)
ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum (Liber I Maccabaeorum 10, 77)
et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
et reversus est Jonathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa (Liber I Maccabaeorum 10, 87)
rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
pænituit enim me quod dederim illi filiam meam quæsivit enim me occidere (Liber I Maccabaeorum 11, 10)