Talált 2003 Eredmények: Lege Domini
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini (Liber Numeri 16, 19)
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini (Liber Numeri 16, 41)
Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini (Liber Numeri 16, 43)
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus (Liber Numeri 17, 13)
omnia quæ offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt (Liber Numeri 18, 29)
omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia ejus super eum (Liber Numeri 19, 13)
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)
cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra jumenta moriantur (Liber Numeri 20, 4)
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum fœderis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos (Liber Numeri 20, 6)
tulit igitur Moses virgam quæ erat in conspectu Domini sicut præceperat ei (Liber Numeri 20, 9)
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon (Liber Numeri 21, 14)