Talált 224 Eredmények: Judicio justitiam

  • qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere (Liber Ecclesiastes 6, 10)

  • diligite justitiam qui judicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quærite illum (Liber Sapientiae 1, 1)

  • induet pro torace justitiam et accipiet pro galea judicium certum (Liber Sapientiae 5, 19)

  • et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Liber Sapientiae 8, 7)

  • acutus inveniar in judicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me (Liber Sapientiae 8, 11)

  • utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste juraverunt in dolo contemnentes justitiam (Liber Sapientiae 14, 30)

  • nosse enim te consummata justitia est et scire justitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis (Liber Sapientiae 15, 3)

  • quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem (Liber Sapientiae 16, 18)

  • concupiscens sapientiam conserva justitiam et Deus præbebit illam tibi (Liber Ecclesiasticus 1, 33)

  • de re ea quæ te non molestat ne certeris et in judicio peccantium ne consistas (Liber Ecclesiasticus 11, 9)

  • ante obitum tuum operare justitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum (Liber Ecclesiasticus 14, 17)

  • in judicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis (Liber Ecclesiasticus 16, 26)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina