Talált 54 Eredmények: Jonathas

  • et movit inde Jonathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 86)

  • et reversus est Jonathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa (Liber I Maccabaeorum 10, 87)

  • et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex (Liber I Maccabaeorum 11, 5)

  • et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic (Liber I Maccabaeorum 11, 6)

  • et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 11, 7)

  • in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas (Liber I Maccabaeorum 11, 20)

  • et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem (Liber I Maccabaeorum 11, 21)

  • ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)

  • et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta (Liber I Maccabaeorum 11, 28)

  • et misit Jonathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in præsidiis erant quia inpugnabant Israël (Liber I Maccabaeorum 11, 41)

  • et misit ei Jonathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum (Liber I Maccabaeorum 11, 44)

  • et exiit Jonathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice (Liber I Maccabaeorum 11, 60)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina