Talált 1758 Eredmények: Ima
nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab (Canticum Canticorum 6, 11)
quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis (Canticum Canticorum 7, 6)
quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis (Liber Sapientiae 1, 4)
custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (Liber Sapientiae 1, 11)
impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et æstimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius (Liber Sapientiae 1, 16)
opprimamus pauperem justum et non parcamus viduæ nec veterani revereamur canos multi temporis (Liber Sapientiae 2, 10)
tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere (Liber Sapientiae 2, 16)
videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quæ ventura sunt illi et sciemus quæ erunt novissima illius (Liber Sapientiae 2, 17)
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius (Liber Sapientiae 2, 20)
et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt justitiæ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum (Liber Sapientiae 2, 22)
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)
visi sunt in oculis insipientium mori et æstimata est adflictio exitus illorum (Liber Sapientiae 3, 2)