Talált 1758 Eredmények: Ima
cerva carissima et gratissimus hinulus ubera ejus inebrient te omni tempore in amore illius delectare jugiter (Liber Proverbiorum 5, 19)
sex sunt quæ odit Dominus et septimum detestatur anima ejus (Liber Proverbiorum 6, 16)
cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum (Liber Proverbiorum 6, 18)
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit (Liber Proverbiorum 6, 26)
non grandis est culpæ cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam (Liber Proverbiorum 6, 30)
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam (Liber Proverbiorum 6, 32)
nec adquiescet cujusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima (Liber Proverbiorum 6, 35)
et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio præparata ad capiendas animas garrula et vaga (Liber Proverbiorum 7, 10)
victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea (Liber Proverbiorum 7, 14)
non est enim vir in domo sua abiit via longissima (Liber Proverbiorum 7, 19)
statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur (Liber Proverbiorum 7, 22)
intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite (Liber Proverbiorum 8, 5)