Talált 1758 Eredmények: Ima
opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus (Liber Exodus 5, 9)
ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis (Liber Exodus 6, 6)
et non audiet vos inmittamque manum meam super Ægyptum et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima (Liber Exodus 7, 4)
fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus et in omnem terram Ægypti corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis (Liber Exodus 8, 24)
fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)
loquimini ad universum cœtum filiorum Israël et dicite eis decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas (Liber Exodus 12, 3)
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni (Liber Exodus 12, 4)
et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam (Liber Exodus 12, 6)
septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum (Liber Exodus 12, 15)
dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quæ ad vescendum pertinent (Liber Exodus 12, 16)
primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam (Liber Exodus 12, 18)
septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima ejus de cœtu Israël tam de advenis quam de indigenis terræ (Liber Exodus 12, 19)