Talált 1758 Eredmények: Ima
ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea (Liber Leviticus 26, 11)
ego quoque hæc faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quæ ab hostibus devorabitur (Liber Leviticus 26, 16)
destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea (Liber Leviticus 26, 30)
loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub æstimatione dabit pretium (Liber Leviticus 27, 2)
si pauper fuerit et æstimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille æstimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit (Liber Leviticus 27, 8)
animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit (Liber Leviticus 27, 9)
animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem (Liber Leviticus 27, 11)
quod si dare voluerit is qui offert addet supra æstimationis quintam partem (Liber Leviticus 27, 13)
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem æstimationis supra et habebit domum (Liber Leviticus 27, 15)
quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27, 16)
si statim ab anno incipientis jobelei voverit agrum quanto valere potest tanto æstimabitur (Liber Leviticus 27, 17)
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum (Liber Leviticus 27, 19)