Talált 422 Eredmények: Igitur
tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et præfectis provinciarum coram se (Liber Esther 1, 3)
eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)
omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)
igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante jam diximus tertiadecima die quando cunctis Judæis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Judæi superiores esse cœperunt et se de adversariis vindicare (Liber Esther 9, 1)
egressus igitur Satan a facie Domini percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus (Liber Iob 2, 7)
igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur (Liber Iob 2, 11)
igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem (Liber Iob 17, 10)
quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati (Liber Iob 21, 34)
adquiesce igitur ei et habeto pacem et per hæc habebis fructus optimos (Liber Iob 22, 21)
igitur Heliu expectavit Job loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur (Liber Iob 32, 4)
quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra (Liber Iob 32, 16)
audi igitur Job eloquia mea et omnes sermones meos ausculta (Liber Iob 33, 1)