Talált 54 Eredmények: Helias

  • cumque esset jam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce majore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur (Liber I Regum 18, 27)

  • dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)

  • cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)

  • dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi (Liber I Regum 18, 40)

  • et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multæ pluviæ est (Liber I Regum 18, 41)

  • ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)

  • nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quæ fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio (Liber I Regum 19, 1)

  • timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Juda et dimisit ibi puerum suum (Liber I Regum 19, 3)

  • quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia (Liber I Regum 19, 13)

  • profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)

  • quam ob rem hæc dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias (Liber II Regum 1, 4)

  • at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est (Liber II Regum 1, 8)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina