Talált 159 Eredmények: Gentium

  • misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)

  • confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)

  • vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3, 12)

  • eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium (Liber Psalmorum 17, 44)

  • reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium (Liber Psalmorum 21, 28)

  • quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium (Liber Psalmorum 21, 29)

  • Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum (Liber Psalmorum 32, 10)

  • memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium (Liber Psalmorum 88, 51)

  • quoniam omnes dii gentium dæmonia at vero Dominus cælos fecit (Liber Psalmorum 95, 5)

  • adferte Domino patriæ gentium adferte Domino gloriam et honorem (Liber Psalmorum 95, 7)

  • notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam (Liber Psalmorum 97, 2)

  • et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt (Liber Psalmorum 104, 44)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina