Talált 298 Eredmények: Gentes
ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et ædifices et plantes (Liber Ieremiae 1, 10)
in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi (Liber Ieremiae 3, 17)
et jurabis vivit Dominus in veritate et in judicio et in justitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt (Liber Ieremiae 4, 2)
concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)
ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis (Liber Ieremiae 6, 18)
super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde (Liber Ieremiae 9, 26)
hæc dicit Dominus juxta vias gentium nolite discere et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes (Liber Ieremiae 10, 2)
Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)
effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Jacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus ejus dissipaverunt (Liber Ieremiae 10, 25)
Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terræ et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quæ eis non profuit (Liber Ieremiae 16, 19)
ideo hæc dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quæ fecit nimis virgo Israël (Liber Ieremiae 18, 13)
et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi (Liber Ieremiae 22, 8)