Talált 417 Eredmények: Fratres
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me læsistis (Epistula ad Galatas 4, 12)
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus (Epistula ad Galatas 4, 28)
itaque fratres non sumus ancillæ filii sed liberæ qua libertate nos Christus liberavit (Epistula ad Galatas 4, 31)
ego autem fratres si circumcisionem adhuc prædico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis (Epistula ad Galatas 5, 11)
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem (Epistula ad Galatas 5, 13)
fratres et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris (Epistula ad Galatas 6, 1)
gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro fratres amen (Epistula ad Galatas 6, 18)
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes (Epistula ad Ephesios 5, 15)
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 6, 10)
scire autem vos volo fratres quia quæ circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 12)
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium (Epistula ad Philippenses 3, 1)
fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quæ quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quæ sunt in priora extendens me (Epistula ad Philippenses 3, 13)