Talált 146 Eredmények: Frater
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te (Prophetia Ezechielis 22, 11)
possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)
dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Jacob dicit Dominus et dilexi Jacob (Prophetia Malachiae 1, 2)
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Jacobus Zebedæi et Johannes frater ejus Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Jacobus Alphei et Thaddeus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 3)
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse meus et frater et soror et mater est (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater ejus uxorem illius et suscitet semen fratri suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est (Evangelium secundum Marcum 3, 35)