Talált 988 Eredmények: Filius Isaac
operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram præerat Ezri filius Chelub (Liber I Paralipomenon 27, 26)
porro armentis quæ pascebantur in Sarona præpositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli (Liber I Paralipomenon 27, 29)
Jonathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Jaihel filius Achamoni erant cum filiis regis (Liber I Paralipomenon 27, 32)
post Ahitophel fuit Jojada filius Banajæ et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Joab (Liber I Paralipomenon 27, 34)
dixitque mihi Salomon filius tuus ædificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem (Liber I Paralipomenon 28, 6)
Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)
igitur David filius Isai regnavit super universum Israël (Liber I Paralipomenon 29, 26)
et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius ejus pro eo (Liber I Paralipomenon 29, 28)
confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum (Liber II Paralipomenon 1, 1)
altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)
sed non tu ædificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse ædificabit domum nomini meo (Liber II Paralipomenon 6, 9)
dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius ejus (Liber II Paralipomenon 9, 31)