Talált 3413 Eredmények: Filii Israel
congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israël et venit in Gelbœ (Liber I Samuelis 28, 4)
et dabit Dominus etiam Israël tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israël tradet Dominus in manu Philisthim (Liber I Samuelis 28, 19)
congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezraël (Liber I Samuelis 29, 1)
dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebræi isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israël et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc (Liber I Samuelis 29, 3)
respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui jerant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de præda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant (Liber I Samuelis 30, 22)
et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et præfinitum et quasi lex in Israël usque ad diem hanc (Liber I Samuelis 30, 25)
Philisthim autem pugnabant adversum Israël et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelbœ (Liber I Samuelis 31, 1)
mortuus est ergo Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus in die illa pariter (Liber I Samuelis 31, 6)
videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri israhelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi (Liber I Samuelis 31, 7)
dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israël fugi (Liber II Samuelis 1, 3)
et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)
incliti Israël super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes (Liber II Samuelis 1, 19)