Talált 3413 Eredmények: Filii Israel
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput ejus posuissent Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 14)
obtulit et arietem in holocaustum super cujus caput cum inposuissent Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 18)
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 22)
cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos (Liber Leviticus 8, 31)
feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Mosi (Liber Leviticus 8, 36)
facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios ejus ac majores natu Israël dixitque ad Aaron (Liber Leviticus 9, 1)
et ad filios Israël loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum (Liber Leviticus 9, 3)
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim ejus (Liber Leviticus 9, 9)
immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus quem fudit per altaris circuitum (Liber Leviticus 9, 12)
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu (Liber Leviticus 9, 18)
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit (Liber Leviticus 10, 6)