Mosaico decorativo

Talált 3413 Eredmények: Filii Israel

  • et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniæ et pro vita Balthasar filii ejus ut sint dies ipsorum sicut dies cæli super terram (Liber Baruch 1, 11)

  • et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Liber Baruch 1, 12)

  • propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda (Liber Baruch 2, 1)

  • ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ (Liber Baruch 2, 3)

  • et nunc Domine Deus Israël qui eduxisti plebem tuam de terra Ægypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste (Liber Baruch 2, 11)

  • ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius (Liber Baruch 2, 15)

  • et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies propter iniquitatem domus Israël et domus Juda (Liber Baruch 2, 26)

  • sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël (Liber Baruch 2, 28)

  • et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israël a terra quam dedi illis (Liber Baruch 2, 35)

  • et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te (Liber Baruch 3, 1)

  • Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala (Liber Baruch 3, 4)

  • audi Israël mandata vitæ auribus percipite ut scias prudentiam (Liber Baruch 3, 9)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina