Talált 3413 Eredmények: Filii Israel
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter jurgium filiorum Israël et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non (Liber Exodus 17, 7)
venit autem Amalech et pugnabat contra Israël in Raphidim (Liber Exodus 17, 8)
cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech (Liber Exodus 17, 11)
cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)
venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei (Liber Exodus 18, 5)
et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Jethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea (Liber Exodus 18, 6)
narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)
obtulit ergo Jethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israël ut comederent panem cum eo coram Domino (Liber Exodus 18, 12)
et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 25)
mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai (Liber Exodus 19, 1)
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israël fixit tentoria e regione montis (Liber Exodus 19, 2)
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait hæc dices domui Jacob et adnuntiabis filiis Israël (Liber Exodus 19, 3)