Mosaico decorativo

Talált 1159 Eredmények: Fili David

  • descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)

  • responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)

  • adpropinquaverant autem dies David ut moreretur præcepitque Salomoni filio suo dicens (Liber I Regum 2, 1)

  • dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David (Liber I Regum 2, 10)

  • dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus (Liber I Regum 2, 11)

  • Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum ejus nimis (Liber I Regum 2, 12)

  • et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias (Liber I Regum 2, 24)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus (Liber I Regum 2, 26)

  • et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus quia interfecit duos viros justos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiæ Israël et Amasa filium Jether principem exercitus Juda (Liber I Regum 2, 32)

  • et revertetur sanguis illorum in caput Joab et in caput seminis ejus in sempiternum David autem et semini ejus et domui et throno illius sit pax usque in æternum a Domino (Liber I Regum 2, 33)

  • dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum (Liber I Regum 2, 44)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina