Talált 1159 Eredmények: Fili David
et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto (Liber II Samuelis 17, 29)
igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones (Liber II Samuelis 18, 1)
et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium (Liber II Samuelis 18, 7)
accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput ejus quercui et illo suspenso inter cælum et terram mulus cui sederat pertransivit (Liber II Samuelis 18, 9)
rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus (Liber II Samuelis 18, 22)
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)
contristatus itaque rex ascendit cenaculum portæ et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi (Liber II Samuelis 18, 33)
porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi (Liber II Samuelis 19, 4)
rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad majores natu Juda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus (Liber II Samuelis 19, 11)
festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Baurim et descendit cum viris Juda in occursum regis David (Liber II Samuelis 19, 16)
et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël (Liber II Samuelis 19, 22)
itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo (Liber II Samuelis 19, 41)