Talált 665 Eredmények: Fecit
benedictus Deus Israël quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quæ fecit Herodes (Evangelium secundum Lucam 3, 19)
et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes (Evangelium secundum Lucam 5, 29)
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
qui autem audivit et non fecit similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace (Evangelium secundum Lucam 7, 50)
et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum hæc dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Lucam 8, 8)
redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem prædicans quanta illi fecisset Jesus (Evangelium secundum Lucam 8, 39)
at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace (Evangelium secundum Lucam 8, 48)
at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Jesus vade et tu fac similiter (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit (Evangelium secundum Lucam 11, 40)