Talált 4347 Eredmények: Fe
itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit (Epistula I ad Corinthios 5, 2)
non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (Epistula I ad Corinthios 5, 6)
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ sed in azymis sinceritatis et veritatis (Epistula I ad Corinthios 5, 8)
nam eos qui foris sunt Deus judicabit auferte malum ex vobis ipsis (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmibus (Epistula I ad Corinthios 8, 9)
mea defensio apud eos qui me interrogant hæc est (Epistula I ad Corinthios 9, 3)
si alii potestatis vestræ participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem (Epistula I ad Corinthios 9, 19)
sine offensione estote Judæis et gentilibus et ecclesiæ Dei (Epistula I ad Corinthios 10, 32)