Talált 4347 Eredmények: Fe
septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent (Prophetia Ezechielis 43, 25)
expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quæ pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 43, 27)
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)
et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quæ fecerunt (Prophetia Ezechielis 44, 13)
sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)
vittæ lineæ erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore (Prophetia Ezechielis 44, 18)
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 27)
et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suæ (Prophetia Ezechielis 44, 30)
holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum (Prophetia Ezechielis 46, 4)
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quæ respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit (Prophetia Ezechielis 46, 12)
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus (Prophetia Ezechielis 46, 20)