Talált 4347 Eredmények: Fe
stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 26)
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem (Prophetia Ezechielis 35, 7)
et implebo montes ejus occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent (Prophetia Ezechielis 35, 8)
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero (Prophetia Ezechielis 35, 11)
vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat (Prophetia Ezechielis 36, 8)
et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum (Prophetia Ezechielis 36, 26)
hæc dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa (Prophetia Ezechielis 36, 33)
et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus ædificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim (Prophetia Ezechielis 36, 36)
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hæc dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant (Prophetia Ezechielis 37, 9)
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)
ut diripias spolia et invadas prædam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ (Prophetia Ezechielis 38, 12)
Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones ejus dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas (Prophetia Ezechielis 38, 13)