Mosaico decorativo

Talált 4347 Eredmények: Fe

  • et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quæ erant a primis diebus (Liber I Maccabaeorum 3, 29)

  • ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco (Liber I Maccabaeorum 3, 35)

  • et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quæ fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 51)

  • et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 53)

  • et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum lætitia et salutaria laudis (Liber I Maccabaeorum 4, 56)

  • et ædificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 60)

  • et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos (Liber I Maccabaeorum 5, 10)

  • et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros (Liber I Maccabaeorum 5, 13)

  • Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 22)

  • et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 5, 34)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina